라틴어 문장 검색

arces quibus altus apollo p. cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 92)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
thalamis ubi casta adolesceret aetas, virgineas libare comas primosque solebant excusare toros, celsam subeuntibus arcem in gradibus summi delapsus culmine templi, Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis, praemissasque faces, festum nubentibus ignem, obruit, eque adytis simul exaudita remotis nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens, in regem conversi omnes formidine prima, mox audisse negant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권89)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
quod autem ad arcem ierunt serpentes, id est ad templum Minervae, aut [quod] et ipsa inimica Troianis fuit, aut signum fuit periturae civitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2019)
eodem enim scelere urbem colentes deos praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Minervamque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 342:2)
apparet in arce minervae hic dubium est, utrum 'Minervae templum', an 'in arce Minervae' debeamus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5311)
"nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas Culparum prodest, hominis si Filius arce aetheris inlapsus purgati corporis urbem intret inornatam templi splendentis egenus?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1235)
cito agmine forum et imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장2)
vix annus anhelat alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis, iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae, nil his triste locis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis57)
flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권41)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:5)
aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos templorum cineres victis cumulavit Amyclis, optarunt praedis domini se numina capta misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2195)
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION